et Serranum, euntes in rigum Cancelli et in flumen Maius, 
a tertio latere ipsum flumen Maius, a quarto latere flumen Farfa. 
infra istos terminos obligaverunt se et heredes suos, ut non facerent 
nec consiliarentur ut Berardus abbas vitam perderet aut membra 
aut malam presam haberet, et medietatem castelli Tribuci et 
eius pertinentię et curtem Sancti Gethulii curn tribus casalibus non 
tollerent nec contenderent nec consentirent tollere, et contra 
omnem hominem adiuvarent eum tenere et defendere recta fide, 
et per malum ingenium non ei suffrangerent, et terram non conquistarent 
nec acquirerent nec dominarentur, excepto quantum Crescentius 
per scriptum  et infrascriptum tertio generis ab Hugone 
abbate ,acquisiverat, et nostros homines non tollerent nec comprehenderent 
nec eorum terram neque illorum homines. 
Temporibus namque domni Heinrici imperatoris, mense augusti, 
indictione .VI., orta est intentio contra domnum Berardum 
abbatem huius monasterii Farfensis a Donadeo filio Bonhominis 
pro terra pertinentię castri Farę quę iure suprascripti monasterii 
esse dinoscitur, quemadmodum Tinto per cartam donationis concessit 
huic monasterio. hanc autem prędictam terram, postquam 
pręfatus Tinto roboravit cartam ipsam in hoc monasterio, dedit
  |  
  |