«Pater, forenses gravati ex itinere et labore dormire vellent, sed
timent propter vos intrare lectos, nisi prius veniatis ad vestrum».
Tunc dixit michi: «Vade et dicas eis ex parte mea quod dormiant
cum benedictione Dei». Et factum fuit ita. Visum autem fuit
michi expectare generalem, ut ostenderem ei lectum suum. Cum
autem ab oratione venisset, dixi sibi «Pater, vos debetis iacere
in isto lecto, qui paratus est vobis». Et dixit michi: «Fili, in
isto lecto quem michi ostendis posset dormire papa; nullo modo
frater Iohannes de Parma iacebit in eo». Et prostravit se in lecto
quem habere sperabam, qui vacuus erat. Et dixi sibi: «Pater,
parcat vobis Deus, quia abstulistis michi lectum in quo dormire
credebam, quia michi fuerat assignatus». Et dixit michi: «Fili,
dormias in illo lecto papali». Quod cum recusarem exemplo sui,
dixit michi: «Volo penitus quod ibi iaceas, et precipio». Et sic
oportuit me facere quod precepit.
In crastinum venit guardianus Bellícadri, qui habitabat ex
altera ripa Rodani in Bellícadro, nobilissimo castro, rogans generalem
ut, quando esset expeditus de Terascone, cum omni societate
sua iret ad visitandum filios suos, qui habitabant Bellícadri.
Et factum fuit ita. Cumque ibi essemus, supervenerunt duo
fratres ex Anglia, scilicet frater Stephanus lector, qui puerulus
intraverat Ordinem beati Francisci, et erat pulcher homo et spiritualis
et litteratus et optimus in consiliis dandis et cotidie paratus
ad predicandum clero, et habebat optima scripta, scilicet
fratris Ade de Marisco, cuius lecturam super Genesim audivi ab
eo. Huic promiserat frater Iohannes de Parma, generalis minister,
cum Angliam visitasset, quod mitteret eum Romam ad
legendum pro consolatione sua. Socius istius erat alius Anglicus,
frater Iocelinus, pulcher homo et spiritualis et litteratus.
Quod frater Iohannes de Parma misit fratrem Stephanum Anglicum lectorem
ad Ianuensem conventum, ubi multa bona fecit.
Tunc similiter eadem hora supervenerunt duo alii fratres rogantes
generalem ut provideret conventui Ianuensi de uno bono
|
|