Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 46


BENEDICTUS: Set hec omnia sic sunt prescita, sic ab eterno predestinata.

IOACHIM: Prescita quidem sunt omnia, non autem omnia predestinata. Neque
enim predestinatum est a Deo ut ille impius et superbus affligat hunc
pauperem in peccato suo, quod ubique prohibet fieri ipse Deus, alioquin videretur
Deus esse auctor malorum et contrarius sibi ipsi, qui id cogeret fieri quod
ipse per omnia detestatur; set prescivit ipsam afflictionem qua iniuste a divite
affligitur pauper et misertus est pauperis qui affligitur iniuste et assumpsit et
predestinavit ad vitam.

BENEDICTUS: Quare non eodem modo predestinavit divitem quem sciebat
pauperem afflicturum?
IOACHIM: Quia ipse dicit: Non habitabit in medio domus mee qui facit superbiam .
BENEDICTUS: Set potuit facere ut iste dives esset humilis et misericors et ut
diverteret a malo et faceret bonum.
IOACHIM: Potuit Deus hoc facere et facit, cum vult. Set qui dicit: Ierusalem,
quotiens volui congregare filios tuos et tu noluisti?
ostendit non esse otiosum
in homine liberum arbitrium; et ob hoc non facit Deus ut discedat a malo, quia
ipse superno medico arbitrii libertate resistit; et, cum sit iudex equissimus et
districtissimus, dicit in psalmo: Israel, si me audieris non erit in te deus recens
neque adorabis deum alienum. Ego enim sum dominus Deus tuus, qui eduxi te
de terra Egipti. Dilata os tuum et implebo illud. Et non audivit populus meus
vocem meam. Israel non intendit michi; et dimisi eos secundum desideria cordis
eorum, ibunt in adinventionibus suis
. Non ergo dimittit Deus ambulare superbum
in peccatis suis quia non potest eum convertere si vult, set quia ita vult
convertere peccatorem per gratiam, ut tamen ipsi gratie libero arbitrio non resistat.

BENEDICTUS: Quid si crearet Deus hominem sine libero arbitrio?

IOACHIM: Talis esset anima sine libero arbitrio quale est corpus sine oculis.

Torna all'inizio