Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 86


loco, Horestes, patris cedem ultus, mactata Clithemnestra c.83r.a
matre ac Egisto adultero patrueli, factus exul
regnoque pulsus et rapta sibi Hermione coniuge a Pirro,
Achillis filio, factus est insanus. Ob quod, dum liberandus
duceretur a socio suo Pillade in Tauricam regionem,
ymolandus capitur, secundum loci consuetudinem
que alienigenas ymolabat. Sed Effigenia, fratre cognito,
cum eo fugit, occiso Thoante rege, et Diane simulacrum,
quod absconditum in lignorum fasce sustulit, locavit
in nemore haud longe ubi postea fuit condita Aricia
civitas, ubi sacrorum ritus mutatus est. Require in li. Ci.,
c. Aricia. Fuit tamen servatum, teste Servio in preallegato
loco, quod sacerdos templi esset perfugus ad instar Horestis,
et ibidem fuit dedicata arbor cuius frangi ramum
non licebat. Dabatur tamen potestas profugis ut, si quis
inde posset auferre ramum, cum sacerdote dimicaret de
monarchia templi. Que potestas dabatur ad representacionem
pristini sacrificii. Require in li. Populorum, c. Lachones.
Ramus ergo necessaria causa erat ut alterius pugnancium
foret interitus. Igitur a Virgilio fictum est quod ramus

1



5




10




15




20
Torna all'inizio