Salimbene de Adam: Cronica

Pag 590


de aliquo non tenetur iterum absolvi de eodem in eodem foro.
Si non tenetur, ergo videtur quod sit exemptus a proprio sacerdote;
sed nullus eximitur, nisi habeat privilegium: ergo nullus potest
alteri confiteri, nisi privilegium habeat, vel nisi sacerdos licentiet.
Item quilibet homo tenetur sacramenta percipere a proprio sacerdote:
ergo sacramentum Eucharistie; sed confessio est preparatio
ad illud sacramentum: ergo illi tenetur confiteri, a quo sacramentum
illud suscipere tenetur. Sed ille est sacerdos proprius: ergo,
quantumcumque confitetur alii, tenetur confiteri proprio sacerdoti.
Contra. Augustinus in libro de penitentia: "Qui vult peccata
confiteri querat sacerdotem scientem ligare et solvere, ne ambo
in foveam cadant": ergo, si sacerdos proprius est simplex, videtur
quod possit alii confiteri pro voto. Item, sicut Bernardus dicit:
"quod ex caritate institutum est contra caritatem non debet
militare", ergo similiter quod est institutum propter remedium
non debet militare contra remedium. Esto igitur quod sacerdos
sollicitet mulierem, si ipsa confitetur ei peccatum suum, est in
periculo: ergo, si non tenetur se periculo committere, non tenetur
confiteri. Item privilegium datum est predicantibus quod possunt
audire confessiones. Sed qui concedit principale, et accessorium;
ergo, si dominus papa concessit potestatem absolvendi,
ergo et potestatem peccatoribus tribuit eos adeundi: ergo contra
voluntatem sacerdotis possunt eos adire. Item potestas iurisdictionis
descendit a superioribus ad inferiores: ergo, si aliquibus dat
episcopus auctoritatem suam, cum inferior non possit supra superiorem,
sed e converso, videtur quod omnis fidelis, nolente etiam
proprio sacerdote, possit eum adire. Item quod talis confessus non
teneatur illo anno amplius confiteri videtur, quia natura nichil
facit frustra, nec ars, nec gratia vel regula Spiritus Sancti: ergo
superfluum est duo remedia eiusdem spetiei, maxime quando alterum
est efficax, contra idem ordinari. Sed qui confessus est ei
qui superioris auctoritate potuit absolvere et absolvit, amplius
non tenetur confiteri sacerdoti. Item si teneretur, ergo frustra
daretur illud privilegium sive illa auctoritas et videretur duplex
tribulatio consurgere; ergo cum non sit equum nec in iure divino
nec in iure humano, non videtur quod teneatur proprio sacerdoti

Torna all'inizio