Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

282


corruerunt, et sic castrum illud in pace et sine sanguinis
effusione recuperavit. ex quo patet quod ad habendam victoriam
de inimicis sepe plus valent oraciones sanctorum virorum,
quam arma militum. unde legitur de Moyse quod, dum quedam
gens, que dicebatur Amalech, pugnaret contra populum
Israelis, Moyses manus ad celum levavit et pro populo suo
Israelis orare cepit. quando igitur Moyses manus ad celum
levabat, populus Israelis vincebat. si quando vero manus fatigatus
deponeret, hostes vincebant. propter quod duo viri
fortes manus et brachia Moysi substentabant et sic victoriam
de hostibus habuerunt. legitur eciam de Iosue, discipulo
Moysi, quod cum quandam civitatem, que dicebatur Iericho,
obsideret, precepit sacerdotibus ut tubis clangerent et ad Deum clamarent.
quibus clamantibus, muri civitatis corruerunt et sic
civitatem ceperunt. quod autem dictum est supra quod Robertus
rex Francorum fecerit sequenciam "Sancti Spiritus adsit
nobis gratia", quidam dicunt quod Hermannus Theotonicus
contractus eam composuit. iste Hermannus, dum esset contractus
et beate Virgini multum devotus, apparuit sibi Virgo
beata, dicens quod eligeret unum ex duobus quod sibi magis
placeret: aut corporis sanitatem aut gratiam inveniendi cantus
devotos ad Dei honorem. ille vero hoc ultimum pre elegit.
post hec igitur per omnes ecclesias duci se faciebat et in honorem

Torna all'inizio