dudum mandatum dominicum misissetis ut ad comitem
… me transferens cum eo usque ad felicem reditum
vestrum de Sicilia remanerem, quia tamen processu
vestro sicut Deo placuerit revocato et eodem comite ad
domini praesentiam accersito, videtur jam ipsius mandati
causa cessasse, quid mihi sit agendum in antea mihi
quaeso per litteras injungatis.
n. 91
Domino G. de Cusentia Nicolaus de Rocca.
Saepe vobis intentionem meam per litteras indicandam
colorum appositione depingerem et accurata qua possem
operis interjectione sulcarem, ut forsan accederet mittentis
devotio comparata favoris dignitate placentior, et
quas recipientis in pectore benivolentiae remansisse non
ambigo scintillulas, attentior excitaret. Sed quo magis
confido vel diligo, eo potius dubitans pertimesco ne sensus
vester distractus ad varia, dum majorum rerum turba
comprimitur et occupationum ardua congressione calcatur,
curas negligat carentes instantia et litteras quae
necessitatem non indicant, oculis praetereat semiclausis.
Nec mirum fateor, cum inter horas singulas quas reverenda
vobis domini praesentia subripit et dilationis impatiens
jussionum exequutio festina subducit, quas tolerabilis
amicorum importunitas adimit et clamantis in
atrio populi petitio tumultuosa conquassat, quas etiam
inspiciendo vicissim et utinam pro meritis compensando
notariorum vestrorum opera, frequenter expenditis et
|
|