Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 573


Sed ut brevius dicamus, si ille, qui ab amatorem tuum, beatum Petrum, ad vos
destinavit, talia suscipere meruerit a, quid considerandum est de nefandissimos et nimis
strophariis Passcalem et Saracinum, qui talia, ut et vos per honorandis vestris apicibus
insinuastis, in hae Romana urbę agere ausi sunt, quale numquam ab exordio
mundi auditum est sortisse? Et dum talia egissent et apud vestris optutibus coniunxissent,
non ambigentes pro reatum, quam operati sunt, vos deprecati sunt, ut eos
in nostram reducere debuissetis gratiam; sed magis coram vestris presentiis et nostris
missis disstractionibus vacabant. Et miror valde, quod illi, qui talia et inaudita de
nos coram vestris optutibus proferebant verba, in magnis deliciis habere dinoscitis.
An nescit vestra praecellentia, quia, si quacumque persona de qualibet gente adversa
aut inania de vestra eximia celsitudine referuisset verba, dignam in eum exercentes
vindictam, vinctum eum usque ad vestram direxerimus excellentiam, sicut et de Paulino
egimus? Pro quo deprecamus atque coniuramus praecellentiam vestram, dulcissime
fili, per redemptorem dominum nostrum Iesum Christum, ut viriliter, Deo
vobis inspirante, exurgatis et miserae et flagitiosę praesumptionis, utpote pium regem,
legalem vindictam nobis de eis exercere iubeatis, ut in hoc cognoscant gentes, quia
ob amorem beati Petri magnam in nobis habetis dilectionem, ut, qui nobis dolentibus
condolent, ita et nobis laetantibus congaudeant – aut nobis eos dirigere dignetis,
ut omnipotens Deus respiciens de excelso pro iusta vindicta nobis de eis inlata concedat
tibi una cum excellentissima filia nostra, regina, et amantissimis natis longa
spatia vitae per metas annorum, et ego, licet peccator, dum de eis perfectam suscepero
iustitiam, magis ac magis, ut ago, ante ipsius ianitoris regni celorum sacram
confessionem adsidue pro vestra incolomitate fundere valeam preces.
Incolomem excellentiam [vestram] gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM ADRIANUS PAPA.

Dum tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra, sancta Dei catholica et
apostolica Romana ecclesia, dilatata laudabiliter permanet etiam apostolica aula, ob
vestrorum delictorum veniam sedule a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum
vota et sacrificiorum hostiae divinae proferuntur maiestati.

Torna all'inizio