Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 203

Tomus I


quam conceptam de pace laetitiam, amaritudinis
nunciis occupare. Quia tamen ulterius
obumbrare non possumus, quod tacentibus
omnibus, ipsarum rerum evidentia loquitur,
et dissimulare diutius, fama praeambula non
permittit. Ecce quod veritatis stylo describimus,
quod teste testium omnium primo, si
tempus et caussa permitterent, valde libentius
taceremus. Parcat ieitur nobis communis auditus,
et tuus, si caussae nostrae justitiam praescribi
spacio temporis non sinamus, praesertim
cum eo se non porrigat nostrae voluntatis intentio,
quod derogare cujusquam
famae vel iuri, per detrationis obloquium
intendamus. Sed praesentibus literis, innocentiam
nostram purgare sufficiat, ut in nullo
prorsus inficiat alienam. Quantum autem
et qualiter ad praesentis guerrae discrimen,
tanquam ovis ad occisionem, et agnus ad
victimam tracti sumus inviti, devotionem
tuam, nostrae mansuetudinis literae, saepius
docuerunt. Sed et praeteritum animi nostri
propositum, subsequens voluntatis judicium
declarabit. Dum sublato de medio quondam
G. summo pontifice, qui velut paternae dilectionis
ignarus, in filium vitricans, tanti discriminis
origo fuit et causa: et tamen
praeteritarum irarum obliti, nedum sumus
filiali compassione viduitatem Ecclesiae persecuti:
verum etiam ad restituendum sibi
novi sponsi solatium, opem et operam dedimus
efficacem, stuporem sensibus omnium

Torna all'inizio