Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1010


Ad quartum dicendum, quod illud quod Angeli nobis a Deo deferunt, quasi
medii inter nos et Deum, non est hoc per quod Deo coniungimur: quia gratia
non est nobis ab Angelis, nec satisfactio; sed illa transfusio coniunctionem
praesupponit vel eam praeparat; et ideo ipsi non sunt mediatores, sed eorum
officium sequitur vel disponit ad officium mediatoris; et ideo ipsi sunt ministri
mediatoris.
Ad quintum dicendum, quod aliquis sanctorum non potest esse mediator,
coniungens totam humanam naturam Deo, quamvis unam specialem personam
Deo possit coniungere, non quidem merendo ei gratiam ex condigno, sicut
Christus fecit, sed ex congruo tantum inducendo ad bonum.
EXPOSITIO TEXTUS
«Morte quippe sua uno verissimo sacrificio quidquid culparum erat... Christus
extinxit». Hic est tertius modus quo per passionem a peccatis liberamur: duo
enim prius positi pertinent ad efficientiam iustificationis ex parte nostra: hic
autem pertinet ad sufficientiam ex parte sua: quia sua satisfactio fuit sicut
quoddam sacrificium ad delendum omnia peccata, quantum in se est, sufficiens.
«Culparum chyrographa». Chyrographum dicitur a «chyros», quod est manus
et «graphos», quod est scriptura; quasi manualis scriptura, quae memoriam
debitorum facit, et obligationem ad solvendum. Dicuntur autem chyrographa
nostrorum peccatorum per mortem Christi deleta, inquantum memoria nostrorum
delictorum amota est, secundum quod Deus eorum non recordatur ad
puniendum, vel inquantum obligatio poenae, sive reatus amotus est.
«In baptismo penitus laxatur». Contra. Requiritur gemitus interior. Dicendum,
quod non requiritur inquantum est poena, sed inquantum consequitur ex displicentia
veteris vitae; cuius si non poeniteat, non potest novam vitam inchoare,
sed victus abscedit.
«Implevit illa sacramenta». Sacramentum hic dicitur, non sacrum signum, sicut
baptismus, et huiusmodi, sed sacrum secretum, sicut passio, Incarnatio, et
huiusmodi.
«Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde
medius erit?». Haec sunt verba Vigilii, qui ponit Christum
mediatorem ratione personae compositae, ut dictum est. Possumus tamen dicere,
quod si haberet humanam naturam tantum, secundum illam non esset sufficiens
mediator: quia non haberet unde satisfaceret pro tota natura humana,
sicut nec alii qui sunt puri homines.

Torna all'inizio