Cum enim non timent, morbus surrepit, infortunium 			c.86r.b 
accidit, calamitas irruit. Que plura dicuntur in eodem 
li. in c. XLIIII et in li. Vir.  c. Somni. , quod sompnus, 
qui proprie quietis nomen accipit, quam frequenter inquietus  
est et quam magis terroribus inquietat! Non 
mors igitur, sed mora mortis timenda est, dicente Ovidio 
in X Epistula li. Epistularum: "  Morsque minus pene 
quam mora mortis habet"  . Hiis ergo stantibus, nisi 
quis mente descipiat non profitebitur toto corde quod 
status huius presentis vite nil sit aliud quam flenda calamitas 
et desiderium felicitatis eterne. Quod aperte 
ponit Valerius sub Rubrica de Cupiditate vite, dicens: 
"  Quis enim mediocriter prudens se natum mortalem 
fleverit?"  . Clarius monstratur per opera, quando, apud 
Iohannem XI°, Salvator pro Lazaro lacrimatus est, quod 
amicum mortuum ad vite miserias revocabat, quamquam 
quidam dicant quod, cum Ihesus vidisset Mariam amare 
flentem et eos qui cum ea venerant, humanitate motus 
fleverit. Merito ergo dicit Seneca in Hercule Oetheo: 
"  Mors sola portus datur erumpnis letus"  . Et Iuvenalis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |