Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 592


suscipiente, impedimentum iam fatus Arighis solus fecit, ut minime nos obsides a iam
dictis Neapolitanis reciperemus, quia cotidie ad istam perditionem filium nefandissimi
Desiderii, dudum necdicendi regi Langobardorum, expectat, ut una cum ipsum pro
vobis nos expugnent.
Sed hoc petimus vestram a Deo promotam excellentiam: ut nulla qualisvis persona
vobis pro hoc impedire valeat pro amore beati Petri et nostro, quia nullo modo
potest nos eos sinenter a vobiscum pariter ab illis deridamur: quia nostra virtus atque
gloria una cum beato Petro apostolorum principe vos estis. Nos quidem pro nihilo
deputamus ipsam civitatem Terracinensem; sed, ut non per illum vitium incurrat, et
infideles Beneventani, sicut desiderant, locum invenientes, a vestra subtrahantur fide,
idcirco ista vobis insinuantes dirigimus, ut – per vestrum adminiculum, sicut fati
sumus, ecclesia protectoris vestri, beati Petri apostoli, exaltata – laus vestra atque
victoria in universo mundo sonetur; et in perpetuum una cum excellentissima filia
nostra, regina, atque precellentissimis vestris suboles cum sanctis omnibus regnare
mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Directus a vestigia regalis excellentiae vestrae Addo Deo amabilis diaconus,
noster vesterque fidelis, multa nobis consueta, quae erga nos et beatum Petrum apostolorum
principem geritis, referuit. Quatenus omnipotente Deo et eiusdem apostolo
gratias egimus, indesinenter orantes pro vestra sospitate atque ampliata victoria.
Porro, dilectissimae atque excellentissime fili, sicut direxistis nobis nostrae
petitioni adimpleri pro trabes ad restaurationem sanctae ecclesiae, poscimus vestra
a Deo promota excellentia, ut Kalendas Augustas hic ad limina beati Petri, fautoris
vestri, si fieri potest, parate esse inveniantur, ut exinde sempiterna memoria vestra
et hic et in futuro permaneat.

Torna all'inizio