id vocatur superessentialis, quia ipse est omnium esse, et eius nichil est
esse, unde Dionisius in Angelica Ierarchia: «Existentia igitur omnia esse
eius participant; esse enim omnium est super esse divinitas», et in ista
Ierarchia: «Omnium quidem est, que sunt, causale; ipsum autem nichil»
quia ad Deum nichil est causale.
[61]
Solem
Plane quia superessentialis Deus est «lux vera que illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum» et est «candor lucis eterne»,
ideo theosophi dicunt eum esse solem, non creatum sed creatorem, unde
Sapientia inducit impios loquentes in die iudicii: «Ergo, aiunt, erravimus
a via veritatis, et iusticie lumen non luxit nobis, et sol intelligentie
non est ortus nobis».
[62]
Stellam
Et quia iste talis sol est stella matutina, que fecit nobis diem resurrectionis,
ideo divini appellant Christum stellam creatam sed creantem,
unde ipse Dominus Ihesus dicit beato Iohanni in Apochalipsi in fine
sue visionis: «Ego sum, inquit, radix et genus David, stella splendida
et matutina». Radix David fuit Christus, quia de radice David scilicet
Maria, est homo natus; et genus eius est, quia in eadem secum natura
humanitatis permanet. Omne enim esse substantiale illius genus
est, cuius est esse. Stella est, que noctem seculi abstulit.
|
|