Ad secundum dicendum, quod anima intellectiva comparatur ad res intelligendas
dupliciter. Uno modo ut faciens eas intelligibiles actu: quia non omnes res,
prout sunt in sua natura, sunt actu intelligibiles; sed solum res immateriales;
unde et res materiales intelligibiles efficiuntur per hoc quod abstrahuntur a
materia particulari et a conditionibus eius, ut sic quodammodo intellectui, qui
immaterialis est, assimilentur. Alio modo comparatur ad res ut cognoscens eas;
et secundum hoc oportet quod sit similis ipsis rebus, ut per propriam rationem
cuiuslibet rei de ea determinatam cognitionem habeat. Ad hoc autem quod aliquid
assimilet sibi multa, sufficit quod habeat in actu illam solam formam secundum
quam dicitur esse similitudo; sicut per calorem, ignis multa sibi assimilat:
sed ad hoc quod aliquid sit simile multis, oportet quod actu omnium illorum
multorum formas habeat; sicut si in pariete sint diversarum rerum similitudines.
Et ideo anima intellectiva potest facere omnia intelligibilia per unam naturam
luminis quam actu habet, sine hoc quod aliquid aliud ab alio recipiat; et ideo
potentia quae haec efficit, est simpliciter activa, et dicitur intellectus agens, qui
non operatur aliquo habitu mediante. Sed cum essentia animae sit limitata, non
potest per eam assimilari omnibus quidditatibus rerum intellectarum: unde
oportet quod ista assimilatio compleatur per hoc quod aliquid aliunde recipit:
et ideo potentia qua perficitur, quasi passiva est, secundum quod omne recipere
dicitur pati, et vocatur possibilis intellectus qui operatur aliquo habitu mediante.
Quamvis autem possibilis intellectus in Christo sit nobilior simpliciter ex unione,
quam intellectus agens in nobis, tamen non est nobilior ex ratione potentiae;
sicut nec sensus eius nobilior est intellectu nostro ex ratione potentiae.
Unde non sequitur quod si intellectus agens in nobis non est subiectum alicuius
habitus, nec possibilis intellectus in Christo.
Ad tertium dicendum, quod potentiae naturales operantur circa aliqua determinata:
unde possunt secundum naturam suam esse in actu simpliciter respectu
illorum: et ideo non oportet quod eis aliquid addatur ad producendum suum
effectum. Sed anima humana habet operationem circa ens simpliciter: et ideo,
cum habeat possibilitatem in suo esse, oportet quod eius possibilitas perficiatur
per aliquid additum, ad hoc quod operetur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod habitus scientiae ex duobus constat, ut
dictum est, scilicet ex lumine intellectuali, et ex similitudine rei cognitae. In
cognitione autem qua anima Christi, vel quaelibet anima, videt Verbum per
essentiam, non potest esse habitus quantum ad speciem, quae sit similitudo
cogniti: cum enim omne quod recipitur in aliquo, sit in eo per modum recipientis,
essentiae divinae similitudo non potest in aliqua creatura recipi, quae perfecte
repraesentet ipsam, propter infinitam distantiam creaturae ad Deum: et
inde est quod illud quod est in Deo unum et simplex, creaturae diversis formis
|
|