teneri vinculis huius vite, cum iam sperasset eterna. 			c.87r.b 
Monent enim sacre Littere professores quod ita militemus 
in vita corporis, quod premium sit eternum, 
nec laudant honeste vivere ut lon //ginquitatem vite 			c.87v.a 
bonis actis consequamur, quia sic non Deus, sed presens 
vita delectat. Vis tandem quod finem faciam? Si 
naturalis deleccio animas corporibus non ligaret naturalibus 
ligamentis, ipse, spretis corporibus, tamquam 
a carceribus evolarent, dicente Natura apud Anticlaudianum 
in II li. de Bea. puer. : 
"  Ni mea corporibus animas iunctura ligasset 
Dedignans habitare casas, ergastula carnis 
Spiritus egrediens proprios remearet in ortus"  . 
Dicet forsan quisquam discessum anime non sine vehementi 
dolore esse, quia philosophorum laudatissimus 
scribit in Ethica mortem esse ultimum terribilium. Et 
Plato in Thymeo: "  Quidam – inquit – arbitrantur mortem 
esse malorum maximum"  . Et in XLI c. Ecclesiastici: 
"  O mors, quam amara est memoria tua homini pacem 
habenti in substanciis suis!. Breviter ad ista dico mortem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |