Comes Gabardus de ... erat lungus in membris, 
formosus, quasi subruffus, capillis longis et quasi nigris et 
quodammodo crispis; in bello fortissimus, honoris avidus, 
largus, dapsilis, hilaris atque iocundus. 
Comes Marchoardus de Grumbac erat et ipse similiter 
longus et bene formatus, nigris capillis et longis, et in predictis 
omnibus probitatibus comiti Gabardo similis. 
Marchio vero Gulielmus de Monferato, qui Longobardus 
erat, fuit mediocris stature, bene compositus et spissus, facie 
rotonda et subruffa, capillis quasi albis, maxime loquax, 
virtuosus et sapiens, hilaris atque iocundus, munificus, non 
prodigus. 
Comes Guido de Blandrate erat parve stature, grossus in 
pectore et membris, facie quasi subnigra, capillis nigris, calvus 
aliquantulum; miles optimus, providus in bello, mirabiliter 
loquax, audax vehementer, consilio pollens, magni laboris 
patiens,  imperatori fideliter serviens ac ab eo quam plurimum 
dilectus. 
Comes Conradus de Ballanuce erat stature non magne, 
albus, facie formosa, capillis albis; litteratus et sapiens, dulcis 
et affabilis, providus et in bello strenuus, tam lingua Teutonica 
quam Ytalica doctus, et in consiliis imperatoris maxime potens.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |