Post epulas ubi membra toro laxauit honoro,
Annua uix toto rutilarunt sidera mundo.
Pace sub hac en fraudis agit temptamina predo:
Qua secuit quondam aerias rex Poenus aceto
Imperii cupidus cautes, ubi constitit horis
Italiae, nunc ille minis, aliquando rogatu,
Sollicitat iuuenum hoc fluxas sermone cateruas:
"Quisquis auet solidis protendere legibus aeuum
Et fasces mutare ducis, quae tendimus ultro
Rite fruens donis, nostros glomerare maniplos
Ne cunctetur ouans. Cuiquam si forte uidetur
Futile, quod ferimus, robur quia ponit in armis
Brengarii, stimulis olim quia motus iniquis
Finibus absentes Gallos quaesiuit Etruscis:
Quantus in arma feror, patriis uel quantus ab oris
Ausoniam subeo, liceat deferre tiranno,
Atque una caris ueniat fundendus in agris!"
Quis placuere uices ac dulce mouere potentes,
Colla iugo posuere truci; male fida recessit,
Sed penitus, Thirrena manus hostesque proteruos
Exultans in regna tulit (pro saeua nocentum
Consilia). Princeps aberat pacemque parabat
Imperio, Veronae Athesis qua culta salubris
Irrigat; ecce gradu celeri petit alta minister
Tecta ducis, sudore madens. "Fortissime rector",
Inquit "adesto tuis! saltu super ardua montis
Sese iniecit ouans coetus sat in arma superbus;
Cui nisi preduros gladiis inferre maniplos
Institeris, quid opus Latio quae dicere uicto
Damna ferent?" Infensus ad haec ita reddidit olli
|
130
135
140
145
150
155
|