Quoniam apostolica doctrina nos instruit, nemini cito debere manus
imponi, ne ante tribuatur honor alicui, quam per persone cuiusvis examen
et experientiam discipline constet de meritis honorandi, offero me vestre
reverende paternitati. Si tamen id expedire circumspectio vestra putaverit,
examinationis iterate ministerium in vestra presentia subiturum, ne forte
tertie lingue susurrium, que fermentare frequenter puritatem innocentium
consuevit, asserere valeat quod non de mea tina prior, quam heri vobis
exhibui, potuit prodiisse farina.
… cardinalis … abbati Casinensi.
De virtuosa mente vestra, talis in corde nostro versatur opinio, ut nichil
unquam per vos aut alios velitis effici, quod sit a iustitia dissonum et
oppositum equitati. Sane relatu fidedigno percepimus, quod bone memorie
… cardinalis, inter alios de sua familia sibi caros, discretum virum
… eius cappellanum pro suis laudabilibus meritis habuit cariorem. Verum,
cum post ipsius cardinalis obitum, dictus … vos sibi gravem repererit et
molestum, licet propter sue ac suorum devotionis obsequia, seu contemplatione
potius cardinalis eiusdem, apud vos invenisse debuerit gratiam et
favorem, vos ex intimo cordis affectu requirimus et rogamus, quatenus
circa eundem …, de honestis moribus et conversatione laudabili commendandum,
quem processu temporis in obsequiis vestris experiri poteritis
multipliciter fructuosum vel efficacem, intuitu nostri precaminis affectum
benivolum exponatis. Omnem sibi rancorem et malivolentiam remittentes,
|
|