Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 28


sequuntur dicant Conuerte nos et caetera, Miserere mei deus sine Gloria ,
collectam Domine deus qui ad principium . Post haec dicantur in alto septem
psalmi absque Gloria cum solita letania. Deinde sedeant in claustro usque
Terciam. Cum tempus Terciae fuerit sonet secretarius minimum signum
sicut aliis diebus. Tunc pergant fratres se calciare et caetera, sicut aliis
diebus fieri solet. Pulsato ad Terciam signo, factis tribus solitis orationibus,
pulsato alio signo inchoet statim infans ymnum Dei fide qua
uiuimus
, sed non dicatur ultimus uersus Gloria tibi trinitas . Et pronunciata
antiphona dicantur psalmi regulares a beato Benedicto instituti sine
Gloria . Dictis psalmis et percantata antiphona curuati supra formas
dicant in silentio Kyrieleison et caetera quae sequuntur; collecta Respice
quaesumus domine
. Post haec pulsetur solitum signum ad capitulum. Lectio
sine Iube domne , uersus in silentio dicatur, legatur sententia de regula
sancti Benedicti sine Tu autem . Factoque ex ea sermone, correctis quae
corrigi oportet dicantur consuetudines, quae agendae sunt ab ipso
capitulo usque ad crastinum capitulum. Dehinc ordinentur quae ad
seruitium totius diei ordinanda sunt. Quibus ordinatis surgant canentes
alte Uerba mea , si defunctum aut breue pro defuncto habeant. In silentio
autem dicant Pater noster. A porta inferi. Absolue domine . Pulsata tabula
loquantur in claustro.

<DE SEXTA, MISSA PAUPERUM, NONA.> Cum tempus fuerit pulsetur signum
ad Sextam et facta oratione pulsatoque alio signo inchoet infans ymnum
et caetera, sicut fecerunt ad Terciam; dehinc pulsato signo loquantur
iterum in claustro. Tunc secretarius pulset paruum signum minimum,
sicut in duodecim lectionibus ante matutinalem missam. Celebretur tunc
ab ebdomadario minoris missae missa pauperibus, qui mandato interesse
debent, ducente eos fratre elemosinario cooperantibus caeteris fratribus,
quibus iniunctum fuerit. Expleta missa communicet sacerdos ipsos
pauperes de oblatis non consecratis signo tantum sanctae crucis in

Torna all'inizio