Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 174


Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod duplex sanctificatio beatae
Virginis esse dignoscitur: prima qua in utero sanctificata fuit; secunda in conceptione
Salvatoris: et quia sanctificatio emundationem a culpa dicit, quae sine
gratia esse non potest, gratiae autem est firmitatem quamdam facere; ideo
effectus sanctificationis in generali est duplex: scilicet emundare, et confirmare:
et quantum ad utrumque secunda sanctificatio perfecit primam. In prima
enim, secundum quod ab omnibus communiter tenetur, a peccato originali
quantum ad maculam et reatum purgata fuit: sed de emundatione eius a fomite
diversimode opinantur. Quidam enim dicunt, quod per primam sanctificationem
fomes ex toto sublatus est: quibus contradicit quod in littera ex verbis Damasceni
dicitur, quod in secunda sanctificatione supervenit in
eam Spiritus Sanctus eam purgans: quod non potest intelligi nisi de purgatione
a fomite: quia peccatum actuale non commiserat, ut dicit Augustinus.
Et ideo alii dicunt quod quantum ad aliquid purgata
fuit a fomite in prima sanctificatione, et quantum ad aliquid fomes remansit:
quod etiam diversimode distinguitur. Quidam enim dicunt, quod subtractus fuit
inquantum est inclinans ad malum; remansit autem inquantum difficultatem est
praebens ad bonum: quos duos fomitis effectus Apostolus notat Roman. 7, 19,
dicens: «Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, hoc facio».
Hoc autem non videtur posse stare: quia secundum idem ex quo est pronitas ad
unum contrariorum, est difficultas ad alterum; sive sit habitus aut forma aliqua,
sicut gravitas trahit deorsum, et causat difficultatem in ascensu; sive etiam
sit privatio sive defectus, sicut debilitas virtutis motivae facit pronitatem ad
casum, et difficultatem in progressu. Unde non potest esse ut fomes tollatur
secundum quod inclinat ad malum, et remaneat secundum quod causat difficultatem
ad bonum. Et ideo dicunt alii, quod fomes est corruptio personae inquantum
impellit ad malum, et inquantum facit difficultatem ad bonum; et sic penitus
in prima sanctificatione subtractus est a beata Virgine. Est etiam corruptio
naturae, ratione cuius infectio originalis per actum naturae in prolem transit,
et sic remansit post primam sanctificationem; sic tamen ab eo purgata est in
secunda, ut prolem sine omni originali peccato conciperet.
Hoc etiam non videtur esse conveniens: quia, sicut dictum est in 2 lib., dist. 31,
qu. 1, art. 2, corruptio originalis quantum ad id quod culpae est, transit in prolem
a patre; quantum vero ad id quod tantum poenae est, sicut sunt corporis
passibilitates, transit in prolem a matre, quae materiam ministrat. Unde non
videtur esse causa quare Christus conceptus sit sine originali, purgatio matris
a fomite secundum quod inficit naturam eius; sed magis quia sine virili copula
natus est: quam causam Anselmus assignat in libro de conceptu Virginali.

Torna all'inizio