ubi dictum est: posiciones succedunt in locum 
probationum, debent naturam probationum sortiri 
et immitari, ut ff., Si quis caucionibus, l. Si eum 
§ Qui iniuriarum [D. 2, 11, 10 § 2] cum similibus 
ibi signatis et Extra, De baptismo et s. f. o., 
Maiores [X, 3, 42, 3] ubi dicitur quod balneum 
succedit loco circumcisionis naturam eius imitatur 
quantum ad parvulos et adultos, inde est quod, sicut 
probationes sunt super hiis que preambula sunt 
litis cont[estate] produci possunt ante lit[em] con[testatam]; 
opponat agenti excommunicacionem: potest 
opponere: "Ego dico etiam vobis, domine iudex, 
actorem esse excommunicatum eo quod percussit Talem 
clericum, et propter hoc non est audiendus in 
causa"; et si ille negat se excommunicatum vel 
quia non percussit, vel percussit sed negat illum esse 
clericum, iste reus posiciones faciet in hunc modum: 
"Ego pono quod tu percussisti Petrum. Item pono 
quod iste Petrus erat clericus"; et si hoc confiteatur 
actor probata est ei excommunicatio per suam confessionem; 
facit ad hoc Extra, De of. del., c. Prudencia 
§ Serta [X. 1, 29, 21]. Generaliter autem dicas 
quod super omnibus que probari debent ante lit[em] 
con[testatam] vel postea fieri possunt posiciones et 
adversarius per iudicem compellitur respondere, sicut 
alias dicit lex quod litigator in omnibus interrogationibus 
compellitur respondere in quibus interest adversarii 
ut respondeat, ff., De interrog. act., l. Si defensor 
§ Illud [D. 11, 1, 9 § 6]; et sicut probationes 
regulariter super negocio principali non sunt faciende
  |  
  |