DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Precelsae et a Deo servatae christianitati vestrae his nostris apostolicis innotescimus
apicibus, quod – iam absolutis vestris missis, qui nuper ad nos coniunxerunt,
Wilchario videlicet sanctissimo fratre et coepiscopo nostro seu Felice religioso et
Ratberto viro inlustri – coniunxit ad nos nuntium missum a fidelibus sanctae Dei
ecclesiae, spiritalis matris vestrae, qui vera nobis semper adsolent indicare, significans
nobis, quod nefandissimi Greci, inimici sanctae Dei ecclesiae et orthodoxae fidei expugnatores,
Deo sibi contrario, super nos et Ravennantium partes inruere cupiunt
atque motionem facere. Unde, quia alibi post Deum et beatum Petrum nostra spes
non est nisi apud vestram nobilissimam excellentiam, ideo obnixis deprecationibus
petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut iubeas propter Deum et
reverentiam beati Petri salutem istius provintiae a vobis redemtae procurare et confestim
vestrum dignemini dirigere Desiderio Langobardorum regi missum, ut, si necessitas
fuerit, significatum auxilium nobis pro incursione eorundem inimicorum inpertire
debeat, precipiens Beneventanis atque Spoletinis seu Tuscanis nobis vicino
consistentibus, ut ipsi nostro occurrant solatio.
Deprecantes et hoc a Deo institutam excellentiam vestram: ut ad nos hoc adveniente
Martio mensae vestrum dirigere iubeatis missum, qui hic Rome nobis condemorari
debeat; et ipse, si necessitas exigerit, apud Desiderium imminere debeat
regem pro eodem nobis transmittendo solatio, quia, ut plenissimae satisfacta est vestra
excellentia, non ob aliud ipsi nefandissimi nos persequuntur Greci nisi propter sanctam
et orthodoxam fidem et venerandorum patrum piam traditionem, quam cupiunt distruere
atque conculcare.
Pro quo iubeat solitae vestra benigna disponere excellentia, ut eorundem inimicorum
ad nihilum redigatur vesania et perfectius haec provintia vestro certamine redempta
et a vobis beato Petro pro remedio animae vestrae concessa ab emulorum
insidiis vestra consueta permaneat protectione, vobisque copiosa in caelis adscribatur
merces et nominis vestri laus et universae gentis exaltatio, sicut etiam factum est,
et nunc multo amplius in universo orbe terrarum divulgetur; atque intercedente beato
|
|