Quod decet omnes cives, et maxime omnes reges
et principes non ducere coniuges sibi
nimia consanguineitate coniunctas.
Cap. XI.
Crederet forte aliquis (dum tamem una foemina per
coniugium uni copuletur viro) licitum esse illud
coniugium, cuiuscunque generis, vel cuiuscunque consanguinitatis
esse habeant vir et uxor. Sed quod hoc sit
contra rationis dictamen: et quod cum parentibus et consanguineis
nimia consanguineitate coniunctis non sit ineundum
coniugium, triplici via venari possumus. Prima sumitur
ex debite reverentia, quae est parentibus et consanguineis
exhibenda. Secunda, ex bono quod ex coniugio
consurgit. Tertia, ex malo quod inde vitatur. Prima via
sic patet. Nam cum ex naturali ordine debeamus parentibus
debitam subiectionem, et consanguineis debitam
reverentiam, cum huiusmodi reverentia debita non
reservetur inter virum et uxorem propter ea quae inter
eos mutuo sunt agenda, dicta naturalis ratio, quod nimis
propinqua ex suo genere non est per coniugium socianda.
immo adeo videtur hoc naturali rationi consentaneum, quod
vix sint aliquae gentes non exceptuantes personas aliquas
a coniugio contrahendo. Unde et Philosophus 2. Polit.
sola ratione naturali ductus exceptuat personas aliquas a
contractione connubii: nunquam enim fuit licitum alicui,
et apud nullas gentes permissum invenimus, ut quid cum
matre cotraheret. Nam cum uxor debeat esse subiecta
viro, inconvenienes esset sit matrem filio esse subiectam.
Non licet ergo filiis contrahere cum parentibus propter
mutuam reverentiam, quam sibi invicem debent. Sci etiam
non licet eis contrahere cum consanguineis aliis, si sint
eis nimia consanguineitate coniuncti, nisi in dispensatione
|
|