6. Praeterea, in divinis personis non est ordo scientiae et actionis, cum sit una
scientia et actio trium. Hoc autem pertinet ad rationem hierarchiae, quod sit
ordo scientiae et actionis. Ergo videtur quod non similet deiforme.
7. Praeterea, idem est deiformitas et similitudo divina. Ergo videtur esse verborum
inculcatio, cum dicit: «In divinam similitudinem ascendens», postquam
dixerat: «Deiforme similans».
Solutio
Respondeo dicendum, quod hierarchia dicitur quasi sacer principatus a «hieron»,
quod est sacrum, et «archon», quod est princeps. In omni autem principatu
requiritur gradus potestatis et finis; unde in sacro principatu oportet huiusmodi
sacra et divina esse: et ideo, sicut in principatu saeculari finis est ut
subiecta multitudo pacifice disponatur ad bonum intentum a principe, sicut
patet in exercitu, qui, secundum Philosophum, ordinatur
ad bonum ducis sicut ad finem ultimum; ita oportet quod in sacro principatu
finis sit assimilatio ad Deum. Hunc autem finem non est possibile Angelos consequi
nisi per ordinatam actionem, ad quam exigitur ordinata potestas et scientia
dirigens: et ideo in definitione hierarchiae ponitur ordo, in quo exprimitur
gradus potestatis, et scientia sicut dirigens, et actio sicut ad finem inducens, et
Dei similitudo sicut finis intentus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod finis est causa causarum: et ideo definitio
quae sumitur ex fine, formalior est inter omnes definitiones, et medium demonstrans
eas; et ideo illa descriptio hierarchiae: «Est ad Deum unitas et similitudo»,
est sicut definitio quae est medium demonstrationis. Haec autem,
«Hierarchia est ordo, scientia, et actio», si nihil addatur, est quasi demonstrationis
conclusio, quia includit essentialia principia hierarchiae; unde Dionysius
eam ex praedicta concludit. Sed illa quae posita est, perfecta est, quia comprehendit
utrumque; unde est quasi demonstratio positione differens.
Ad secundum dicendum, quod ordo potest sumi dupliciter: vel secundum quod
nominat unum gradum tantum, sicut qui sunt unius gradus, dicuntur unius ordinis;
et sic ordo est pars hierarchiae: vel secundum quod nominat relationem
quae est inter diversos gradus, ut ordo dicatur ipsa ordinatio; et sic sumitur
quasi abstracte, et sic ponitur in definitione hierarchiae; primo autem modo
sumitur concretive, ut dicatur ordo unus gradus ordinatus.
|
|