hic male est et malis bene, hoc fortasse evenit ut, 			  c.79r.b  
si qua boni agendo //delinquerint, hic condigna recipiant c.79v.a 
ne eternis cruciatibus puniantur. Mali autem si 
qua bini in vita faciunt, illa in vita ista recipiunt, ut ad 
tormenta duriora in posterum reserventur, unde dictum 
fuit ardenti diviti in Inferno: ‘Memento, fili, quod recepisti 
bona in vita tua et Lazarus similiter mala’. Sed cum 
bonis hic bene est et malis male, incertum valde fit utrum 
boni ideo bona habeant, ut provocati ad meliora crescant; 
an latenti iudicio suorum operum retribucionem accipiant; 
et utrum malos ideo adversa feriant, ut ab eterno supplicio 
corrigendo defendant; an hic incipiat eorum pena complenda 
postmodum in futuro. Quamobrem Sancti viri, cum prospera 
eis suppetunt, pavida suspicione turbantur. Timent 
enim magis prospera quam adversa"  , nec inmerito, cum 
scribatur Proverbiorum tercio: "  Quem Deus diligit, quam 
pater corrigit et castigat"  . Subiungitque Gregorius in li. XI: 
"  Aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, et 
aliud quod misericorditer habere sinit; nam quod perverse 
predones faciunt, non nisi iuste fieri permictit equissimus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |