Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 43


donec ipse veniat, sustineat, cum centum tantum militibus - non enim amplius habebat ipse
subsequitur. Serlo vero castrum ingressus, adventum subsequentis avunculi infra moenia
minime sustinuit; sed per portas, ut leo furibundus, in hostes prorumpens, multas strages
dando, cum tria millia essent, exceptis peditibus, quorum infinita erat multitudo - quod
mirum dictum est! - ipse, triginta sex milites habens, omnes in fugam vertit. Hoc facto
patenter cognoscere possumus, Deum nostris fautorem fuisse. Nam humanae vires, tam
magnum quid, tamque nostris temporibus inauditum, nec praesumere quidem, nedum perficere
potuissent. Si autem prophetam admirantes requirimus dicentem: Quomodo persequebatur
unus mille?
, nam hoc istis, ut quondam filiis Israël provenisse cognoscimus, profecto
nobismetipsis ex eiusdem prophetae verbis absque mendacio respondere possumus: Quia Deus
suus vindicat eos et Dominus in profundo iniquitatum suarum clavibus irae suae concluserat
illos
. Deus suus - dico - , non quod eum colendo cognoscebant, sed quia, quamvis indigni,
Factori suo ingrati existendo, tamen eius creaturae erant. Deus suus - dico -, secundum
illud quod ab Apostolo instruimur, ubi ait: Nam idem Deus omnium, dives in omnes
qui invocant illum
. Quod si aliquis, hanc sententiam dialectizando, commutabilem astruere
tentaverit, dicens: "Si dives est Deus in eos, qui invocant illum, consequi oportet, ut pauper
fit in eos, qui non invocant illum", respondendum est: "Quod Deus nec augmentum, nec
detrimentum patitur, nec in natura recipit majus vel minus, sed, semper in eodem statu
permanens, semper aeque omnia potest". Si autem pauperem dicere concludimur, non
tamen quantum ad ipsum, sed quantum ad illos, qui se indignos exhibent, quibus misericordiae
suae divitias Deus impertiatur.
Comes itaque, nepotem subsecutus cum centum militibus, Ceramum veniens, hostesque
a nepote devictos cognoscens, dum subsequi, ut plenius devincat, deliberat, quibusdam ex
timore dehortantibus et sufficere sibi victoriam a Deo per nepotem factam dicentibus - ne
forte, si ultra insequendo progrediatur, fortuna rotabilis et in deterius cedat - Ursellus de
Ballione exploranti comiti interminatus est, se nunquam vel ibi vel alibi sibi auxilium laturum,
nisi certamen cum hostibus ineat. Quod comes audiens dehortantibus quidem multa
convitia iratus intulit, citiusque hostibus versus castra eorum - illuc enim aufugerunt bellum
offerre vadit. Porro illi, viribus resumptis, duas acies ex sese facientes, nostris
audacter occurrere accelerant. Comes etiam, similiter duos cuneos faciens ex suis, unum
nepoti et Ursello et Arisgoto de Puteolis, ut praecedentes primo feriant, delegavit: ipse,
cum altero subsequens, bellatum, Deum sibi adjutorem invocans, vadit. Prima autem acies
eorum, Serlonem cum prima acie nostra declinando, montem super nostros praeripere volens,
ultimae aciei nostrae, quam comes ducebat, occurrit. Comes ergo et Ursellus de Ballione, suos
solito formidolosiores prae nimia multitudine hostium, quam exhorrebant, videntes, talibus
exhortationibus timorem ex ipsis excutere nitebantur: "Arrigite animos vestros, o fortissimi
christianae militiae tyrones. Omnes Christi titulo insigniti sumus: qui non deseret signaculum

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio