cum ex opere vel ex arte facto pecuniam intendunt.
Medici enim, fabri, domificatores, et etiam ipsi milites,
cum stipendiarii fiunt, pecuniam intendunt. Decet
ergo quemlibet secundum vitam politicam volentem
providere indigentiae domesticae, habere curam de acquisitione
pecuniae, secundum quod exigit suus status: Apud
reges autem, et principes inter vias tactas solae duae viae
videntur esse utiles. videlicet possessoria, et experimentalis.
Decet enim eos, vel per se, vel per alios esse expertos,
sciendo particulares conditiones regni, et gesta particularia
praedecessorum suorum, secundum quae licite
pecuniam acquirebant. Debet enim conservare laudabiles
consuetudines regni, secundum quas capiant licitos
redditus, non usurpando aliorum bona. Consideratio ergo
gestorum particularium, et consuetudinum approbatarum,
et via experimentalis; utilis est regibus et principibus
in acquisitione pecuniae. Sic etiam utilis est via
possessionalis non solum in possessionibus immobilibus,
cuiusmodi sunt agri, et vineae, et caetera huiusmodi: sed
etiam in possessionibus mobilibus. Decet enim ipsos pollere
multitudine bestiarum, et etiam avium, per quae satisfaciant
indigentiae vitae. Vidimus enim Federicum Imperatorem,
qui tantae sapientiae secularis praedicabatur,
habuisse massaritias multas, non obstante enim quod terrae
fertilissimae dominabatur, ubi victualia modici precii
existebant; nihilominus quasi tamen semper ex propriis
alimenta carnium volebat assumere, et hoc tam in bestiis,
quam etiam in volucribus. Hoc enim decet reges,
et principes, ut aliis existentibus in regno exempla praebeant,
et ut non videantur vivere quasi advenae, et peregrini.
Qui enim singula alimenta pecunia emit, magis
vivit ut advena, quam ut civis. Quare decet reges, et
principes habere homines industres tam super cultura
agrorum et vinearum, quam etiam super armentis bonum
et super multitudinem ovium, et aliorum animalium
|
|