Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 600


habebat CXVI an., cum eo pariter ecclesiam rexit. Sed Tertulianus sanctam repugnavit ecclesiam;
et persecutio magna fuit Christianorum [Et si vis aliud invenire de gestis, que
fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicas‚ Çefirini pape I. et Calixti pape I].

XXVI. De Macrino imperatore.


Anno ab incarnatione Domini CCXXIII. quidam imperator nomine Macrinus regnavit
apud Romanos an. I, men. II, nichil dignum memoria fecit.

XXVII. De Marco Aurelio Antonio imperatore.


Anno ab incarnatione Domini CCXXIIII. Marcus Aurelius Antonii regnavit apud Romanos
an. IIII. Hic extitit inpudicus, quod nullum genus obscenitatis obmisit.

XXVIII. De Alexandro Aurelio imperatore.


Anno Domini CCXXVIII. Alexander Aurelius regnavit apud Romanos an. XIII. Hic
Xersem regem Persarum vicit et discipline militaris tam severus corrector fuit, ut quasdam legiones
tumultuantes exauctoriçaverit. Ulpianum, Paulum, Papinianum iuris peritis assessores habuit; termas
edificavit; eunuchos reprobavit, dicens esse tercium genus hominum nec videndum nec in usu habendum.
Et demum apud Magunciam decollatus est. Eodem tempore Rome sedit Urbanus papa. [Et
si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre ad cronicam
Urbani pape I].

XXIX. De Maximo imperatore.


Anno Domini CCXLI. Maximus regnavit apud Romanos an. III. Hic ex corpore militari
primus et ab exercitu sine senatus auctoritate imperator electus est; qui fuit persecutor ecclesiarum;
sub quo Pontianus Romanus pontifex in Sardiniam deportatus martyrio coronatur Not. Maximum
imperatorem militem fuisse cohortis, qui per sedictionem militum factus est imperator.
Hic a Pompeio occiditur, qui et ipse regnum usurpans occiditur. Pontiano successit
Anterius papa. Tempore Pontiani pape et Maximi Berillus hereticus ecclesiam
inpugnavit.
Sabellus hereticus disposuit, cuius discipuli Sabelliani et Patripassiani dicti sunt, quia identitatem et
trinitatem dogmaticantes patri etiam passionem ascribebant.

XXX. De Gordiano imperatore.


Anno Domini CCXLIIII. Gordianus regnavit apud Romanos an. VIII, quo Romam ingresso
Parpienum et Albinum, qui imperium arripuerant, interfecit. Hic Parthos, Persas et Medos
superavit. Fraude Phylipi occisus est. Not., quod tempore Gordiani imperatoris spiritus
sanctus venit in specie columbe super eum.
Post Gordianum Phylipus cum filio suo, qui imperavit an. XII. Hic Phylipus
Christianus per Originem efficitur; ambos Decius occidit. Et eodem tempore Rome

Torna all'inizio