violenter abstulerunt : XV argenti marcas, pelles griseas et
XL nummorum solidos, exceptis suppellectilibus plurimis et
diversis, que scolares in terra extranea victuros portare
cognoscitis. Remanserunt autem mihi ex omnibus nummis
pauci, quos pro timore proiectos vix postmodum solus relictus
repperi et mecum Bononiam usque deduxi cumque ad episcopi
pedes profusus infortunium meum lacrimabili vultu
conquererer, se mihi suffragium prestiturum spondens, ad
castrum quoddam, cuius non reminiscor nominis, prefatorum
predonum me perduxit, ubi omine deteriori reliqua cuncta pro
amissis recuperandis expendi. "Expeditio. Cum igitur cuncta
prius maiora perdidissem ac postmodum, quod exigui reliquum
videbatur, cetera me constat amisisse inediaque nimia oppressum
esse." Subrelatio. Nunc ergo, presulum optime, cuius glorie
magnitudinem utrasque solis domos attigisse compertum est,
cuius sermo quoque venustus melle dulcior audientium aures
saturat, suppliciter oro, quatenus cuiusvis boni exhibitione
vestimenti vel quolibet nummorum numero divitias et locupletes
copias attribuere mihi dignemini, ut vestrorum munerum
compendio mei restauretur * esuries ac vobis exinde permaxima
laus et gloria solito more succrescat".
Tres namque rhetorici colores in hac notati sunt epistola:
Expeditio, subrelatio, intellectio.
Expeditio est, cum rationibus pluribus enumeratis aliquid quasi ex
necessario concluditur, ut sopra dicitur.
|
|