iuramento appareat. unde semper scribendum est in actis iuramentum
testium, sicut superius est notatum.
d. Examinacio testium.
Ad testium examinacionem sic procedat notarius.
Primo scribat titulum, ut inferius annotabo. deinde
scribat intencionem seu articulos omnes per ordinem,
postmodum scribat diem qua fit examinacio, licet multi notarii
non scribant diem qua testes examinentur. ego autem
credo diem apponendam esse in omni scriptura publica,
sive fiat in iudicio sive extra. demum facto scribat nomen
et cognomen testis, et procedat in forma subscripta.
e. Titulus in attestacionibus apponendus.
Infrascripte sunt attestaciones dictorum testium A P et S
bononiensium contra R de tali loco super infrascriptis
articulis per me Iacobum infrascriptum sub examine
reverendi patris domini G ravennatensis episcopi. anno domini
m°. cc°. lxxxii. indictione x.
Capitula intencionis seu articuli scribuntur inmediate post
tytulum, sicut dantur a parte in scriptis.
f.
Deinde, scripta die et nomine testis, sic notarius examinando
procedat.
A . Modus examinandi testes.
Primo si intencio parva est, sive articuli pauci sunt,
ita quod posset bene negocium in animo summarie
conprehendi, legat notarius testi totam intencionem et
omnes articulos simul et semel.
Et lectis articulis faciat testem dicere super dicto
negocio quidquid novit, antequam ipsum interrogaret de
aliquo.
|
|