Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

269


in habitu virili ad curiam Romanam accessit, ubi degens, propter
suam probitatem et sapientiam multa est officia assecuta, tandem
cardinalis est effecta, postremo in papam eligitur et graciosa
coram omnibus videbatur. hec antequam ad papatum assumeretur,
virum, ut dicitur, habebat, sed occultum, de quo tempore
precedente, concepit. quadam igitur die, dum per Romam cum
cardinalibus et clero et populo processionaliter pergeret, dolores
partus in eam subito irruerunt. in quandam igitur domumculam
in via positam intrans, et ibi peperit et pre dolore
partus expirans, ibidem sepulta fuit. ideo usque hodie consuetudo
in Romana curia inolevit ut papa per illam viam nunquam
transit, sed girando divertit. ibidem etiam ymago marmorea habetur,
que istud factum declarat. ista mulier presumptuose incepit,
fallaciter et stulte prosecuta fuit et ignominiose finivit
hec est enim natura mulieris, quod circa opus aliquod faciendum,
in principio habet presumpcionem et audaciam, in medio
stulticiam, in fine incurrit verecundiam. presumptuose
quidem et audacter mulier incipit et ad finem et ad ea que sunt ad
finem non respicit, sed reputat se magna fecisse. si potest

Torna all'inizio