6. Praeterea, ut in 4 Meteor. dicitur, perfectum unumquodque est quando
sibi simile potest producere. Cum ergo anima rationalis sit perfectior omnibus
formis naturalibus, videtur quod cum virtute aliarum formarum educantur similes
formae in actum, multo fortius anima rationalis hoc possit facere.
7. Praeterea, Deus die septima a condendis novis creaturis cessavit. Sed novum
est quod nullo modo in praeexistentibus praeexistit. Ergo oportet animas singulorum
hominum qui modo generantur, in operibus sex dierum praeextitisse.
Cum igitur in prima natura non praeextiterint, ut haeretici dicunt, videtur
omnes animas in anima primi hominis extitisse. Ergo videtur quod ex eius
anima omnes animae traducantur sicut ex eius carne omnis caro humana
traducitur.
SED CONTRA est quod dicit Philosophus in 16 de Animalibus,
quod intellectus ab extrinseco est: et in lib. De proprietatibus elementorum
dicit, quod in nato fit spiritus vitae iussu Dei: et ita videtur quod non
traducatur a patre. Hoc etiam auctoritate Sacrae Scripturae ostenditur, quia
Genes. 2, 23, dicitur: «Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea»:
multoque carius amantiusque diceretur, anima de anima mea si sic esset anima
de anima ut caro de carne, et os de osse.
Praeterea, Isai. 7, 16, dicitur ex persona Domini: «Omnem flatum ego feci»,
idest animam: et sic videtur anima, non ex traduce, sed ex creatione esse.
Praeterea, Eccle. Ult., 7, dicitur: «Donec spiritus revertatur ad Deum qui fecit
illum»: et sic videtur humana anima a Deo creata esse: et hoc Augustinus
disputando inducit 10 super Genes. ad litter.
Solutio
Respondeo dicendum, quod traductio duo importat; scilicet originem et decisionem:
non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie dicitur;
similiter nec lignum divisum in partes dicitur quod eius una pars ab alia traducatur;
unde traductio proprie dicitur in generatione animatorum, quae est per
decisionem seminis; et ideo non potest dici traduci ab aliquo illud quod ab eo
originem non habet nec divisionem recipit. Dividitur autem aliquid dupliciter;
scilicet per se, ut corpus; et per accidens, ut forma corporalis materiae impressa.
Anima vero rationalis nec corpus est, nec virtus corporalis; quod ipsa sua
operatio ostendit, quae sine corpore est; et ideo traduci non potest per modum
divisionis: et in hoc consistit ratio Aristotelis 16 de Animalibus.
Vult enim quod quorum principiorum operationes sunt sine corpore,
illa principia non traducantur per semen.
|
|