n. 82
Nicolao de Rocca Petrus de Vinea.
Etsi non sit de more pugnantium indefessos humeros
congressionis appetere, ego tamen in hac palaestra dictaminis
optavi semper hostis audaciam et colluctationis instantiam
inflexibilem requisivi, quum ut opinor, quocumque
fugientis terga persequitur aut non rebellantem
percutit inimicum, turpia bella congreditur et ignominiosa
victoria gloriatur. Propter quod gratulor utique
quod dimicatio contrarii militis quae videbatur imbecillitate
nescio utrum simulata lentescere, collectis animis
fortes et agiles vires exercitat; etiam bellator sic coepit
bellicosus irrumpere ut qualiter pridie credidi debilitate
succumbere, hodie videam sublimitate potentiae triumphare.
Restat igitur [ut] in expertum militem insilire metuat
tyronis improbitas, cum quo confligere strenuum,
cum quo contendere virtuosum. A quo si prosterni forte
contingeret, nulla casus infamia, dum gigantis immensitas
vinceret hominem et formicam tenuem moles opprimeret
elephantis. Illud verumtamen quod frequens
oppugnationis oratio flagitat, ut mea cote enses et gladios
acuam a quibus vulnera sentio, de quibus exitium reformido,
bellica jura rejiciunt quae nimis grave disjudicant
ut aliquis ad suae victoriae gloriam de inimico suffragia
debeat postulare, et dum fidem inter hostes esse non imperant,
fraudem et facinus inter eos non prohibent inveniri.
Igitur cesset in posterum perniciosa petitio, ne si fortassis
pugil dolo pugilis sentiret incommodum, dum non
posset de imminenti perfidia conqueri, fidem suam supervacuo
causaretur. Denique, frater, ut ex litterarum fine
conjicias quod ad te principia diriguntur, omni adulatione
|
|