: Graphia aureae urbis

Paragrafo 47


47. De eunuchis. Eunuchorum multa sunt genera. Alii dicuntur
falcati, quibus falce aurea vel argentea virilia absci[n]duntur,
alii inguinarii, alii spadones, alii thomii. Eunuchus dicitur cubicularius,
latine camerarius: a graeco, quod est eune, et latine sonat
lectus sive cubiculum, ab eune et echo , id est habeo: ut sit eunuchus,
qui lectum habet vel cubile, id est praepositus lecti vel cubilis;
sicut cliducos , qui claves habet. Cum itaque integri viri tale
amministrarent offitium, postmodum principes, metuentes uxorum
corruptiones, excogitaverunt evirationis diversa genera, eunuchi
nomine remanente. Et quidam dicuntur spadones, quibus testes
abrupti sunt vel avulsi, a graeco verbo, quod est span , quod est
abrumpere vel avellere. Alii dicuntur thomii, quibus testiculi cum
cadurco abscisi sunt, a verbo tempno , quod est caedo, unde tomè,
id est themesis , id est divisio. Heae vero omnes species caesionis
cirurgia dicuntur, quod est proprie manus operatio: cheyr , id est
manus; ergon graece, latine opus. Thomii autem sunt principes
eunuchorum. Si quis civem Romanum vel aliquem liberum eunuchizare
praesumpserit, capite puniatur. Eunuchos licet facere de Senonibus
Gallis, de servis, et de his qui mares suae libidini aptant.
Super omnes vero eunuchos eunuchi falcati principatum tenent;
ipsi enim filias monocratoris custodiunt, decori forma et sine ulla
macula. Eos oportet esse eruditos omni scientia et doctrina. Isti
praesunt omnibus eunuchis; vescantur ergo cibo imperiali, et de
vino augustali potentur, et ad obsequium suum alios eunuchos, non
tamen falcatos, habeant. Qui vero deliquerint, nudi verberentur.
Nullam aliam curam eunuchi debent habere, nisi illarum [rerum]
tantum, quae ad palatium monocratoris attinent, et ad obsequium
basilissae et imperatricis et filiarum eius. Et hanc curam falcati
tantum habere debent. Sunt enim eunuchi falcati, qui urices, id
est testiculi, et colum praecisum habent.
Sunt et eunuchi inguinarii, quibus urices ab inguine abscinduntur.
Hii in obsequio et servicio matronarum sunt. Si quis
autem aliquem ingenuum eunuchizare praesumpserit, iuxta divi
Octaviani edictum capite puniatur. Hii autem, qui eunuchizandi
sunt, extra urbem a ganeis, id est meretricibus, deponantur in
balneum calidum, et duabus vel tribus ganeis cheon et cadurcum
fomententur, usque quo nervi uricum bene extendantur, et sic,
opiato vino soporati, cum falce aurea vel argentea, ignita et acutissima . . .
[devirentur]. Eunuchi a die devirationis suae, ita auro,
monilibus, gemmis et indumentis ornentur sicut virgines, et semper
locus abscisionis balsamo perungatur.

Torna all'inizio