Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 569


reputes homines velut ignem, quibus non nisi cum necesse fuerit
velis adiungi; ad quem ignem dum pro eo sumendo perveneris,
non aproximes ei nisi discrete et caute. Et dixit: si cum sapiente
sedeas, sis amicus vel inimicus, eo quod sensus sensum
corroborat. Et dixit alter: duplex est continencia: una est aliquem
facere quod perhorret, sciens recte que expedierit agere;
alia est continere ab hiis que delectant, que continencia pocior
iudicatur. Et dixit alter: non loquaris nisi de eo quod proficit,
nec comedas nisi que tuum delectant animum, nec petas nisi
que consequi possibile fuerit, nec doleas de amissis, nec desperes
super eo quo non poteris excusari, nec donum cupidi concupiscas;
et quod didicisti conserves, et quod scis doceas; et
de eo quod habes impendas, et bene te de tua pecunia contineas,
priusquam alter se contineat de eadem; et si cecideris
in gravem eventum, sustineas pacienter; scribi facias in tuo sigillo:
boni et mali omnia finem habent; et ipsum singulis
horis spectes. Et dixit alter: una ex rebus que facit hominem
errare in suo iudicio est abreviatio cogitatus. Et unus redarguit
quendam sapientem; cui sapiens: quod ex viciis meis ignoras
maius est quam quod nosti. Dixerunt alii: quare nobiscum non
loqueris? Respondit: profectus quem quis consequitur audiendo
sui ipsius est proprius, sed profectus in loquendo alterius est.
Et dixerunt alii: cordis tui cogitatum abscide. Qui respondit:
meus saluber est cogitatus. Et dixerunt alteri: ad quid prodest
bonus filius? Respondit: patrem ad vivendum delectat, ne
mortis habeas cogitatum. Et dixerunt alii: quare non vis habere
fllium? Respondit: immenso filiationis amore filium habere

Torna all'inizio