Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 772


Solutio
Respondeo dicendum, quod peccati auctor Deus nullo modo dicendus est. Qui
enim agit propter finem, non deficit a fine nisi propter defectum alicuius, vel sui
ipsius, vel alterius; et ille in quo invenitur defectus, erit causa obliquationis a
fine, sive sit ipsum principale agens, vel materia, vel instrumentum agentis, vel
quidquid aliud: et ideo illud in quo nullo modo defectus cadere potest, non
potest esse causa recessus a fine in his quae ad finem ordinata sunt. Cum igitur
peccatum dicatur propter inordinationem a fine ad quem natura rationalis ordinata
est, non potest esse causa peccati Deus, in quo nullus defectus cadere
potest; sed oportet quod peccatum causetur defectu illius agentis quod est possibile
ad defectum, sicut est voluntas rationalis creaturae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non eodem modo inclinat voluntatem in
bonum et in malum. Inclinat siquidem voluntatem in bonum administrando virtutem
agendi, et directe movendo ad bonum; sed ad malum dicitur inclinare,
inquantum gratiam non praebet, per quam quis a malo retraheretur; et non
quod directe voluntatem in malum ordinet.
Ad secundum dicendum, quod peccatum refertur in voluntatem sicut in causam:
et quamvis voluntas sit creata a Deo inquantum est quoddam ens, non tamen
quantum ad hoc quod defectus ex ipsa incidere potest: est enim possibilis ad
defectum ex hoc quod ex nihilo est. Quamvis autem Deus sit causa voluntatis
faciens eam ex nihilo; hoc tamen quod est ex nihilo esse, non habet ab alio, sed
a se: unde secundum hoc non habet causam aliam; et ideo defectus qui sequitur
ex ea secundum quod ex nihilo est, non oportet quod in ulteriorem causam
reducatur.
Ad tertium dicendum, quod nauta est causa periculi navis per suam absentiam;
Deus autem quantum in se est, nulli absens est, sed peccator absentat se a Deo:
et ideo ipse sui peccati causa est in quo periclitatur, et non Deus.
Ad quartum dicendum, quod concupiscibilis et irascibilis a Deo homini datae
sunt, ita ut rationi subdantur. Unde si quis eis utatur secundum illum ordinem
prout a Deo datae sunt, talis operationis Deus auctor erit; sed hoc peccatum
esse non poterit. Si quis autem eis utatur praeter rationis ordinem, talis abusionis
Deus auctor non erit, quia in hac peccatum est.
Ad quintum dicendum, quod peccatum dicitur spiritualis tenebra effective, quia
scilicet mentem obtenebrat, eam lumine gratiae privans. Nomen autem tenebrae
poenam potius designat: unde etiam tenebrae Deus auctor est, sicut et
aliarum poenarum, ut infra ostendetur.

Torna all'inizio