Petrarca Franciscus: Africa

Pag 29

LIBER SECUNDUS


Talibus intentum pater arripit atque benigne:
«Tempus» ait «celo descendere. Gratia paucis
Huc venisse fuit: patienter abire decorum est.»
«Ne propera, precor, alme parens. Quin digeris» inquit
«Pauca michi dubio? certumque remitte futuri».
«O nate, exigui solatia temporis» infit
«Exigis. Ambigue subito tibi somnia noctis
Omniaque implicite vanescent visa quietis:
Si qua animo memori vestigia forte manebunt,
Somnia vana tamen, mentemque errasse putabis.
Sed nequeo sprevisse preces. Dic, nate, quod angit
Te magis; et brevibus celeri te subtrahe Phebo.»
«O genitor, si nota tibi divina voluntas,
Sique tibi ante oculos tenturum est cernere tempus,
Scire velim quid Fata parent. Nam bella videmus
Aspera terribili Latium quassantia motu.
Hanibal in foribus stat perfidus. Omnia retro
Verssa cadunt. Nostro pinguescunt arva cruore.
Tot clari cecidere duces. Vos lumina tanti
Imperii tam magna duo cecidistis eodem
Tempore. Tunc Italis raptus regionibus est sol,

1



5




10




15




20
Torna all'inizio