Petrarca Franciscus: Africa

Pag 57

LIBER TERTIUS


Frons velata hominis velut ethere pronus ab alto
Fundat a q u a s; factoque natant in gurgite P i s c e s
Pectoribusque secant caudisque trementibus undas.
Signa poli duodena vago dum lumine raptim
Collustrant operique inhiant et cunta sequuntur,
Undique fulgentes auro speciesque deorum
Et forme heroum occurrunt atque acta priorum:
Iupiter ante alios, augusta in sede superbus
Sceptra manu fulmenque tenens; Iovis armiger
Unguibus Ydeum iuvenem super astra levabat.
Inde autem incessu gravior tristisque senecta,
Velato capite et glauco distinctus amictu,
Rastra manu falcemque gerens S a t u r n u s agresti
Rusticus aspectu natos pater ore vorabat;
Flammivomusque draco caude postrema recurve
Ore tenens magnos sese torquebat in orbes.
Nec procul ingenti diffundens cornua giro
Atque agilem arcendis N e p t u n u s ferre tridentem
Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto,
Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum
Errabant procul equoreum venerantia regem.
Huic quoque iussus equus percusso emergere saxo
Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam.
Proximus imberbi specie crinitus Apollo:
Hic puer, hic iuvenis, nec longo tempora tractu



135




140




145




150




155

Torna all'inizio