sunt ad confinia, et plures banniti, et domus destructe. Et, tenpore procedente, contigit
quod Marchisani assunpserunt vires et audaciam, ita quod acceperunt dominium civitatis, et
expullerunt illum capitaneum, qui tunc ibi erat, qui vocabatur dominus Ranbertus domini Salinguerre
de Feraria, et electus fuit potestas Bononie dominus Bernardinus de Polenta de
Ravenna, et capitaneus fuit dominus Pinus de Rossis de Florencia. Et multi de alio quarterio
missi sunt ad confinia, et magni rumores surrexerunt in civitate illa, illis tenporibus.
Item, eodem M.CCC.VI, supervenit ad civitatem Bononie dominus Napoleonus cardinalis
romanus legatus apostolice sedis, ubi stetit aliquibus diebus; qui, volens pacificare et
concordare eos ad invicem, non poterat, eo quia illa pars marchixana receperat multas iniurias
ab alia parte, et sic inceperunt dominari, et se vindicare, que omnia displicebant
dicto cardinali.
Et accidit quod, quodam die, videlicet XXIII mensis maii eiusdem anni, multi de ipso
quarterio marchixano, armata manu, insultaverunt ad pallacium episcopatus Bononiensis, ubi
hospitabatur idem dominus cardinalis, clamantes fortiter: "Moriatur, moriatur proditor!",
fregentes ianuas; et tunc supervenit dominus Bernardinus potestas Bononie, et finaliter,
extinto rumore, oportuit quod idem d. cardinalis separaret se de civitate Bononie cum tota
sua familia, et, tanquam fugatus, et timens de persona, per devia et non per stratam rectam,
reduxit se ad civitatem Imole; verum de rebus suis, que erant super mulos, derobati fuerunt
per stratam. Et, dictis de causis, multi de ipsa civitate Bononie aufugerunt, et separaverunt
se de ipsa civitate, qui fuerunt positi in banno, et domus eorum destructe.
Item, eodem millesimo, comune Forlivii et milites Faventie equitaverunt ad castrum Bretenorii,
quod castrum tenebant, et dominabantur in eo, Calbolenses; et, propter malum dominium
et mala opera, que dicti Calbolenses faciebant, illi de ipso castro non potuerunt amplius
substinere. [ Et, hac de causa ] ipsi Forlivienses [et qui] cum eis [ erant, ipsum castrum, per vim
et prelium, acceperunt. Verum tamen, quare illi Calbulenses, cum eorum sequacibus, in gironem se
reduxerunt, et intus non habebant victualia, comuni Forlivii, salvis rebus et personis, se reddiderunt;
et remansit totum castrum, cum fortilitiis, sub dominio comunis Furlivii, et illi expulsi
sunt exinde. Eodem anno, die XXI iunii, dominus Napolionus legatus prefatus, moram
trahens in civitate Imole, in pleno concistorio, ubi erant clerici et laici, tam cives quam forenses,
in maxima moltitudine, suam excommunicationis tullit sententiam contra comune Bononie,
excomunicando potestatem et capitaneum, ançianos et consules, deffensorem et multos nominatim,
et generaliter totam civitatem et eius comitatum ecclesiastico subposuit interdicto, nisi etc. ].
Eodem anno, die II mensis agusti, dominus Napoleonus cardinalis venit ad civitatem
Faventie, et ibi fuit honorifice receptus, et moram traxit per unum mensem.
[ Item, die secunda mensis septenbris, separav]it se de civitate [Faventie et ivit ad civitatem
Forlivii, et, stando in dicta civitate, venerunt milites de Canpania cccl, et pedites centum,
et ibi steterunt diebus X; et postea ivit Imolam ].
|
|