Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 439


civium defendere civitatem. Quod autem ulterius
addebat, quod semper oportet eosdem in magistratibus
praeferri, ut quod semper debent esse idem praepositi
et balivi: forte sic debet intelligi, ut semper principentur
iidem, idest ornati eisdem virtutibus. Quod autem
civitatem dividebat inter agricolas, artifices, et bellatores,
volens civitatem ad minus mille continere bellatores.
forte per bellatores intendebat nobiles, quorum non est
manibus operari. Cum enim in civitate quidam manibus
operarentur ut colentes terram, et artifices: quidam
vero non, ut nobiles: hi videlicet nobiles potissime debent
defendere patriam, et eorum maxime est vacare
circa armorum industriam. Volebat ergo Socrates politiam
aliquam non debere nominari civitatem, nisi saltem
contineret mille nobiles, quos per quandam excellentiam
vocabat bellatores.
Quomodo Philosophus Phaleas statuit civitatem
ordinandam esse.
Cap. XVI.

Praeter Socratem et Platonem quidam alius nomine
Phaleas, ut narrat Philoosphus 2. Politicorum intromisit
se de ordine civitatis, statuens quomodo posset optime
politia ordinari. Dicebat autem, quod inter caetera
quae debet intendere legislator et rector politiae, est, quomodo
cives habeant possessiones aequatas. Volebat enim
tunc esse civitatem optime ordinatam, si nullus civium
haberet plures redditus, vel maiores possessiones, quam
alter. quod ut dicebat a principio quando civitas constituitur,
faciliter fieri poterat: quia viso numero civium
et computata multitudine camporum, de facili rector civitatis
posset dividere aequaliter possessiones illas inter cives.
Sed civitate iam constituta, et civibus iam habentibus

Torna all'inizio