Thearchia laudatur in omni divina pagina ut monas et ut unum propter
suam simplicitatem. Quare vero laudatur ut Trinitas subponit.
[4]
Quare Thearchia laudatur ut Trinitas
Ut Trinitatem vero propter subsistentem ter superessentialis fecunditatis expressionem.
Thearchiam, inquit, laudat theologica actio ut Trinitatem
propter ter subsistentem expressionem, id est quia ter Deum dicimus
subsistere in expressione personarum, id est cum persone ter exprimuntur
in Deo, ut cum enuntiamus “Deus est Pater, Deus est Filius, Deus
est Spiritus Sanctus”. Expressionem dico superessentialis fecunditatis, in
qua superessentiali fecunditate Pater semper Pater est et semper gignit
Filium, Filius semper Filius est et semper gignitur a Patre, Spiritus Sanctus
semper Spiritus Sanctus est et semper procedit ab utroque, id est a Patre
et a Filio. Hec est superessentialis fecunditas que exsuperat omnem sensum,
que cum numquam fecundari desinat, quomodo id miraculum
omnipotentie Dei contingat, nec est in celo nec in terra ulla creatura que
hoc referat, unde Ysaias: «Generationem eius quis enarrabit?» Nec
mireris quod dicit Thearchiam id est principatum Dei, videlicet ipsum
Deum ter subsistentem esse in expressione personarum. Verum quidem
est. Nam Deus tribus personarum notionibus subsistit, quarum quelibet
subsistentia est. Paternitas enim subsistentia est tantum Patris, et tamen
est natura que divinitas. Filiatio vero subsistentia est tantum Filii, et tamen
est natura que divinitas. Processio vero subsistentia est tantum Spiritus
Sanctus, et tamen est ipsa divinitas. His igitur expressionibus ter subsistentem
Deum dicimus, non tamen dicimus eum esse tres subsistentes,
nisi hoc sensu ut sit tres expressiones, id est Pater et Filius et Spiritus
Sanctus. Nam Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et Pater et
Filius et Spiritus Sanctus est Deus, et non tres dii.
Ex qua omnis paternitas in celis et in terra nominatur, id est ex qua
superessentiali fecunditate, que Deus Pater est, omnis paternitas in celo,
|
|