Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 40

Liber I


sive minor propositio: "Quid autem est quod multorum commodum ita respiciat, ita sibi propositum habeat, ut civitas, quae ad omnium est salutem et commodum, institute"? Sequitur quoque huius assumptionis probation: "Nam quid aliud agunt, qui universos cingunt ac sepiunt, nisi ut omnes qui intra sunt, tueantur? Quid aliud templa, fora, theatra, caeteraque urbis tum publica, tum privata aedificia, nisi ut omnibus serviant, omnibus usui atque ornamento sint? Leges porro, iura magistratusque qua de acusa instituti sunt, nisi ut quae sua sunt, tuto possidere uniquique liceat? Postremo tot artes, tot studia, tot disciplinae, quid sibi volunt aliud, nisi ut omnes in terris commode vivere, atque habitare possint"? Sequitur complexio, quae si breve sit argumentum, simplex potest esse, hoc modo: "Quae quum ita sint, longe melius ab uno, quam a pluribus, civitas gubernatur". Si vero longior ratiocinatio fuerit, complexio brevem epilogum habeat necesse est, hoc modo: "Quod si omnia quae publicum commodum spectant, melius ab uno, quam a pluribus, gubernantur: nihil autem est, quod aeque salutem omnium commodumque respiciat atque ipsa respicit civitas: eam profecto ab uno, quam a pluribus, satius est gubernari". Potest ratiocinatio carere vel utraque probatione, vel altera, quum id quod dicimus, ita per se patet, ut

Torna all'inizio