Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 344


quod tanto magis videtur expedire mulieribus quam viris;
quanto magis a ratione deficientes nesciunt vivere
nisi ex aliquibus exercitiis sensibilibus delectationem sumant.
Qualia autem debent esse opera, circa quae mulieres
insudare decet, in prosequendo patebit. Secunda via
ad investigandum hoc idem, sumitur ex vitatione solicitudinis
illicitae. Nam quia mulieres et maxime puellae ut
plurimum domistant, et non vacant civilibus operibus,
nec regiminibus reipublicae; si mens humana (ut superius
dicebatur) nescit ociosa esse, statim cum quis non dat se
licitis exercitiis, vagatur eius mens circa illicitas occupationes.
quod tanto magis cavendum est in mulieribus
quam in viris, quanto molliores sunt illis, et quanto cogitando
illicita facilius trahuntur, ut ea (si adsit commoditas)
opere compleant. Tertia via sumitur ex fructu et
utilitate quae inde consurgit. Nam nunquam mulieres possunt
se dare licitis exercitiis, nisi inde consurgat aliquod
bonum exterioris operis vel aliqua bona dispositio interioris
mentis. Debet ergo diligentia et cura adhiberi, ut
mulieres sint bonae et virtuosae. propter quod et a Philosopho
primo Rheto. vituperantur Lacedaemones, et dicuntur
esse fere secundum dimidium infelices, quia non
adhibent curam et diligentiam, quomodo earum foeminae
essent virtuosae et bonae. Adhibenda est ergo solicitudo,
ne foaeminae ociose vivant, sed exercitent se circa aliqua
opera licita, et honesta, ut ex hoc resultet fructus, et
utilitas, et efficiantur bonae et virtuosae. Si autem quaeratur
circa qualia opera solicitari debent: oportet in talibus
differenter loqui secundum diversitatem personarum. Texere
enim et filare, et operari sericum, satis videntur opera
competentia foeminis. Quod si tamen foemina instruenda
in tam alto gradu esset, quod non esset dignum vel non
esset consuetum secundum morem patriae, ut se circa talia
exercitaret: adhuc non esset dimittendum, ut non viveret
ociosa, sed tradenda esset studio literarum, ut ad

Torna all'inizio