Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Quamaro, credo a populo Carnorum qui iam dudum circa adiacentia
habitavit.
PONTUS is est sinus quem supra Euxinum diximus seu Mare
Magnum. Hunc denominatum Pontum volunt aliqui a Ponto
Mitridatis regno, quod ego preter hunc sinum nusquam repperi.
Aliqui dicunt dictum Pontum quod brevis sit quasi punctus,
et tunc brevem sumam quantum ad profunditatem, quam illi
modicam diximus, et ob id thynnos, phocas delphinesque tantum
et nullas alias marinas bestias suscipit. A longe plurimum
profecto talem nominis huius causam piscati sunt! Aliqui
dicunt quod Pontus idem sit ac equor. Scio quod unumquodque
horum mare est, sed qualiter Pontus equalitatem significet
aquarum, ut equor facit, non video. Sic dicunt et Pontum
maris impetum: sed tunc, cur illi magis quam Occeano,
qui longe impetuosior est? Dicunt preterea Pontum idem
quod marinum decus, quod ego audio, sed non intelligo. Dabo
igitur et ipse novam nominis causam: arbitror quidem a priscis
Latinis denominatum Pontum quia aliquando tempore anni in
glacie coactum transire volentibus per aliquam sui partem
pontem, idest transitum sui faciat, seu quia ob maximam aquarum
dulcium in illum effluentium et dus respective brevitatem
semidulce vel fere dulce factum potum prebeat. Verum hec
superflua curiositas est.
PROPONTIS mare est inter Thracium Bosphorum et Hellespontum,
ab oriente Asyam alluens, ab occidente vero Europam,
et idcirco fere in modum lacus circumdatum. Propontis
autem vocatur quasi Pontum preveniens seu iuxta Pontum.
Incipit exeuntibus Hellespontum et in Pontum tendentibus a
dextris apud Lampsacum oppidum, finem ibidem faciens Hellesponto,
cui propinquus funditur Granicus fluvius, ultra
quem Cyzicus civitas a Cyzico denominata quem Minye in Colchos
tendentes pugna fuderunt atque occiderunt. Post hanc
Plagea et Scydace Pelasgorum colonie, inde Ryndacis fluminis
hostium, ultra quod Dascylos oppidum et Mysrela. Hinc sinus
sequuntur duo, quorum alteri non est nomen, quem Chion
emporium Frigum amplectitur, alter vocatur Olbianos, in gremium
habens Astaconam, olim a Megarensibus conditam. Inde
|
|