Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 120


litora conferamus, et in potenti uirtute bellandi descendamus in terram,
obsidionem optatam contra vrbem ipsam omni celeritate
firmantes. Scire enim debemus quod, Troyanis uolentibus, numquam
poterit a nobis hoc fieri nisi per bellorum discrimina et per
magnam uirium nostrarum congeriem appositam vndecumque.
Rumpamus ergo moras, omni alia deliberacione postposita, et
quicquid in contrarium posset dici (quicquid sit nobis futurum
prosperum uel aduersum) post terga laxemus, cum ita fieri sit reuera
necesse et per aliam viam venire ad effectus propositorum nostrorum
commodius non possimus. "
Placuit igitur omnibus absolute datum a Dyomede consilium.
Quare sequentis diei aurora surgente, cum multa discrecione, solutis
nauibus, portum exeunt, et lato spaciantur in mari, ibique, pleno
sumpto consilio que naues debeant primo precedere et que postea
sint sequaces, alto pelago se committunt. Primo igitur statuerunt
precedere naues c, extensis uelis, signis uentilantibus et uexillis
bellicis, eciam in eis castellis erectis, et multo armorum tumultu
munitas. Subsequenter uero faciunt insequi alias naues c. Deinde
relique per pelagus insequentes et per ordinem procedentes recto
cursu nauigant uersus Troyam. Nec mora, nauigantes in eis Troyana
litora vicina conspiciunt et suburbanas vndique staciones,
mox inspiciunt ipsam Troyam. Quare flexa gubernacione themonum,
ipsius Troyane urbis litoribus appropinquant, in terram descendere
sathagentes. Troyani uero uidentes naues ipsas iam eorum
litus et litora in tanta multitudine attigisse, subito in arma prosiliunt,
armati armatos equos ascendunt, et, non expectata ducis seu
regis eorum licencia, inordinato cursu festinant ad litus. Greci uero
uidentes tantam militum copiam armatorum ad defensionem itoris
aduenisse eorum multitudinem sunt admirati. Pociori tamen admiracione
sunt moti uidentes illos tam strennue tam docte se
gerere sub tegumentis armorum. Nullus enim fuit inter eos tam
audax tam animosus tam fortis qui ad inspeccionem multitudinis
Troyanorum uacillantem animum et trepidum non sumpsisset.
Sed quia Greci aliter in terram habere non poterant descensum
quam per ictus ensium nudatorum et letalis belli conflictum, vniuersi
arma capiunt, multa animositate resumpta. quare Prothesilaus,

Torna all'inizio