si necesse sit, paratus, eius ingressum sustineat. Porro ille aliter quam ratus erat,
patrem praecipientem audiens, totus admiratione attonitus fit, patremque ab iis, quae dicebat,
dehortari nisus, cum lacrimis proclamat dignum potius - si patri placeat - esse se juvenem
tanto labori ascribi, patrem jam, quasi emeriti stipendii virum, a laboribus plurimum passum
corpus recreando, quietis oblectamentis uti: minus damnosum si ipse, minoris pretii juvenis,
in tanto discrimine pereat, quam vir tantae auctoritatis tantive consilii. Comes vero ad
verba filii indignatus, eum, quamplurimum conviciatum in audientia omnium, retulit se
numquam vel filium, vel aliquem quo ipse primus esse non audeat, missurum, et sicut primus
esse volebat in possidendis vel distribuendis, ita ergo conveniens esse ut prior fieret in
acquirendis.
Sic pluribus remanentibus pietate abeuntis, deinde lacrimantibus, comes, naves ingressus,
buccinis ex eius edicto concrepantibus et diversi generis musicae artis pluribus - ut quisque
doctus erat - instrumentis modulantibus, anchoris extractis, vela ventis plurimo apparatu
committunt: auraque prospera suffragante, secundo die applicant apud Melitam. Navis vero
comitis, caeteras velocitate praecedens, ut primum terram attigit, comes, navi digressus, cum
tredecim tantum militibus equos ascendens, plurimam incolarum multitudinem, quae, ut
impediret, ad ripam obviam fuerat, aggrediens, multos sternit, reliquos fugat, extremos quosque
caedendo per longum insequitur. Vespere autem ab insequendo regrediens, in litore
maris cum omni exercitu suo illa nocte hospitium sumpsit.
Crastino vero illucescente, proprius urbem accedens, obsidione vallavit; circumquaque per
insulam suos praedatum mittit. Porro gaytus, qui urbi et insulae principabatur, caeterique
cives, bellicis exercitationibus minus assueti, praesentia hostium deterriti, pacem libere ad
colloquium cum comite accedendi expetunt: quo a comite concesso, ad tentorium comitis
sibi locutum, ut pacem faciant, accedunt. Diversisque circumlocutionibus usi, tandem cum
calliditatem principis minus se fallere posse perpendunt, pro libitu comitis primo captivos
christianos, quorum plurimam multitudinem infra urbem tenebant, reddunt, et equos et mulos
et arma omnia, quae habebant, cum infinita pecunia comiti offerunt. Datam unoquoque anno
persolvendo determinantes, urbem comiti se serviendam promittunt: sicque more legis suae,
sacramentis datis, comiti confoederati sunt. Videntes autem captivos christianos, ab urbe
progredientes, prae gaudio suae insperatae liberationis ab imo quoque cordis lacrimis profundi,
ligno vel calamis, prout quisque primo inveniebant, compositas cruces in dexteris ferentes,
Kyrie eleyson proclamando, ad pedes comitis provolvi, nostri vero ad talem intuitum pietatis
affectu lacrimoso rore perfunduntur. Comes ergo, taliter urbe sibi confoederata, captivos,
asportet, per naves ordinans, reditum cum magno timore, prae nimio pondere captivorum, ut
submersionem veritus, accelerat. Sed dextera Dei, ut credimus, ex eventu patuit: naves per
undas sublevans, cubitu uno liberiores super mare ferebat, quam in aditu suo cum eas minus
onus gravabat.
At cum mare sic reditum accelerat, eminus insulam, quae Golsa dicitur, intuens, illorsum,
ut debellet, vela dirigi imperat. Quo applicans, praedis aggrediens, devastat: sicque secum
foedus inire cognoscens, suae ditioni assignat.
Undique impune per aequora vela dirigens, Siciliam reversus, desiderantibus se fidelibus
suis plurima praeda onustus repraesentat. Captivos autem, quos captione erutos secum reduxerat,
omnes convocans, liberos facit, offerens eis, si secum in Sicilia remanere velint,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|