Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 234


est, non summi pontificis), iuris autem, quod illa nec
donari potuere nec accipi, quod nescire vix christiani
est. Ita ne stulta credulitas dabit tibi ius in iis, que, si
prudentior fores, tua nunquam fuissent? Quid, nonne
nunc saltem, postquam te per ignorantiam atque stultitiam
possedisse docui, ius istud, si quod erat, amittes?
Et quod inscitia male contulerat tibi, nonrre id rursum
cognitio bene adimet mancipiumque ab iniusto
ad iustum dominum revertetur, fortassis etiam cum
usufructu? Quod si adhuc possidere pergis, iam inscitia
in malitiam fraudemque conversa est planeque effectus
es male fidei possessor.
90 Prescripsit Romana ecclesia : o imperiti, o divini
iuris ignari! Nullus quantusvis annorum numerus verum
abolere titulum potest. An vero captus ego a barbaris
creditusque perisse, post centum annos, quibus
captivus fui, postliminio reversus paterne hereditatis
repetitor excludar? Quid hac re inhumanius? Atque ut
aliquod afferam exemplum, num Iephte, dux Israel,
reposcentibus filiis Ammon terram «a finibus Arnon
usque in Iaboc atque in Iordanem» respondit prescripsit
Israel iam per trecentos annos? An, quod nunquam
illorum, sed Amorreorum fuisset terra, quam reposcerent,
ostendit et hoc argumentum esse ad Ammonitas
illam non pertinere, quod nunquam intra tot annorum
curriculum repoposcissent?

Torna all'inizio