tumefactus et depilatus exiit, ut nequaquam eadem quę inclusa fuerat  
species videretur. Nam et caro eius tota eatenus erat  
viridis, ut vix stellioni discolor appareret. 
XXI. Alio quoque tempore in insula quę Pereum  
dicitur habitavit, quę videlicet insula a Ravenna urbe duodecim  
fere milibus distat. Ibi vero dum in cella cum quodam  
venerabili viro, suo nimirum discipulo Guilielmo nomine, moraretur,  
angusti parietes habitaculi repente flamma corripuit, deinde  
ad alta conscendens, dominari per tecta liberis iam viribus  
cępit. Protinus vir sanctus ad solitę defensionis argumenta  
confugiens, non quę ibi erant reposita foras extrahere, non,  
ut mos est, tecti sindulas dissipare, non aquarum abundantiam 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
 
  |