: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 264


quidem pietate paterna motus eleuans caput eius super
humeros eius, portauit eum in palacium suum. Cum igitur uidisset
eum Olympiades, dixit illi: "Alexander, quid est hoc?" Cui
ille: "Corpus Netanebi est." Olympiades respondit: "Pater tuus
fuit." Alexander respondit: "Quemadmodum tua stulticia fecit,
ita est." Et iussit eum in sepulcro retundi etc.
De equo, quem habuit Alexander
14. In ipsis deinde diebus quidam princeps Capadocie ad
Philippum regem misit equum indomitum corpore magnum et
pulchrum nimis, ligatum ex omni parte kathenis ferreis. Comedebat
enim homines. Et dicebatur equus ille Butifal propter
aspectus horribilitatem sive a signo, quia thaurinum caput
habebat in armo, seu in fronte quidam corniculorum procedebant.
Cum igitur uideret Philippus rex ipsius equi pulchritudinem,
dixit ministris: " Recipite hunc equum
et conficite ei cancellos ferreos, ut latrones, qui debent ex
lege mori, trucidentur ab eo."etc.
Quomodo Alexander domuit equum et de contencione, quam
habuit cum Nicolao, rege Indorum etc.
Interea responsum recepit rex Philippus, quod post mortem
eius regere deberet, qui equum indomitum frenaret et
equitaret. 15. Alexander itaque, cum esset annorum duodecim,
factus est audax, fortis et sapiens et discretus. Didicerat enim
plene omnium artium liberalium disciplinas ab Aristotile et aliis
phylosophis suis etc. - Quadam uero die, cum transiret per locum,
ubi stabat iste equus indomitus, et uideret ipsum in cancellos
ferreos alligatum et ante eum manus hominum, et pedes et alia
membra iacerent dispersa, miratus est ualde. Misit illico manus
suas per cancellos. Equus autem extendens collum suum cepit
manum suam lambere et prostrauit se in terram pedibus complicatis
erigensque caput aspiciebat fortiter Alexandrum. Alexander
intelligens uoluntatem equi aperuit cancellos et ingressus
est ad eum et cepit dorsum eius suauiter tangere manu dextra.
Statimque equus cepit illi mansuescere nimis et sicut uidetur
canis coram domino suo, sic equus coram Alexandro apparebat.
16. Denique Alexander inuento freno et sella ascendit equum,
et equitando cepit exire. Cum igitur uidisset Philippus eum,
dixit: "Fili Alexander! Omnia responsa deorum finita sunt in
te, quia post mortem meam regna mea tuo imperio gubernabuntur."
Cui Alexander ait: "Pater, si fieri potest, dirige me,
ut currum sedeam magistralem!" Respondit Philippus: "Gratanter
hoc faciam. Tolle tibi centum equos et sexaginta milia
solidorum, et ualde competenti milicia consultus." Factum est.
Exiens igitur Alexander una cum Erenstio phylosopho amico

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio