:

Pag 85


dum magnam misericordiam tuam». Et introiuit in carce-
rem glorificans Deum; et erat cum angelis triumphans et gau-
dens atque festa agens pet totam noctem.
Factum est autem per quatuor dies iussit eam iterum
Sebastianus dux ante suum tribunale adstare. Cui dixit:
«Quisquis tu sis, <...> inuictissimorumque decreta regum,
immola diis, sin autem scias te acrioribus tormentis aptan-
dam!». Sancta Corona respondit: «Omnia uerba tua fatua
et uana sunt, et iniqua precepta tua. Nam sine interfectu
est, qui non uult ad auxilium suum lapides inuocare et Deum
summum et uerum deserere, qui me dignatus est custodiri».
Dicit ei Sebastianus dux: «Iesum Christum debes nega-
re!». Sancta Corona respondit: «Confiteor labiis, et corde
inuocare non cesso!». Tunc dux iussit duas arbores palmae
a militibus declinari, et de cannabinis funibus beatam Coro-
nam alligari utraque parte manibus et pedibus: et iussit mili-
tibus, ut subito dimitterent. Et cum haec fierent, diuisa
est in duas partes: atque ita consummauit agonem suum sa-
pientissima et bona Corona, martyrium suum fideliter adim-
plens in Domino.
Venerunt noctu fidelissimi christiani, et abstulerant
corpus beatissimae Coronae uirginis et sepellierunt eam in se-
pulchro, quod sibi preparatum fuerat in predicta cripta.
Beatissimum etiam Victorem iussit capitalem subire sen-
tentiam. Sanctus Victor orabat dicens: «Gratias ago Deo
meo, qui michi donauit constantiam ingenuitatis meae usque
in finem». Accelerabat quippe gressus iam propriae uicto-
riae coronandu, et extendens manus suas ad celum dixit:
«Hostias tibi ago, domine Iesu Christe, quia consolata est
uirtus mea et non pemisisti perire animam meam, se donasti
michi gratiam nominis tui». Et dicebat ministris: «Si
quis non recesserit a cultura demonum et non adorauerit

Torna all'inizio